Prechod na navigáciu Hlavné menu Prechod na navigáciu vodorovná
Oficiálna stránka obce Ondrejovce

Prvá písomná zmienka

Prvá písomná zmienka
A. CH. 1260 Capilolum Strigoniense, filios Nicolai de Divék, terram suam Chaztuh A. Episcopo Strigoniensi vendidisse, testatur Philippus Praepo- situs, et Capitolum Strigoniensis Ecclesiae, vniuersis, praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Ad vniuersorum notitiam volumus peruenire, quod nobiles viri Raboldus, Boyn, et Nicolaus, filii Nicolai de Divék, in nostra praesentia personaliter constituti, confessi sunt publice coram nobis, se quamdam terram suam Chaztuh, vulgariter nominatam, s itam prope monasterium S. Benedicti de Grana, inter terras Venerabilis Patri set Domini B. Dei gratia Archiepiscopi Strigoniensis, aulae regiae Cancellarii, quam ipsi Nobiles a Stephano de Endred, emptionis titulo comparauerant, praedicto venerabili Patri Archiepiscopo nostro totaliter cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis pro 9. marcis argenti ponderati vendidisse, sibi et suis successoribus plene et integre, quiete, pacifice, pleno iure, perpetuo possidendam, quam pecuniam praedicti confessi sunt fuisse sibi plenarie persolutam. Comfessi sunt etiam se de possessione praedictae terrae penitus exiuisse, et sic in vacuam possessionem introduxisse venerabilem Patrem nostrum, Archiepiscopum supradictum, adiecerunt etiam Nobiles antedicti, quod ab omnibus, qui super ipsa terra eundem Venerabilem Patrem impeterent, ipsi cum tanquam auctores eius expedire tenebuntur propriislaboribus et expensis. In cuius rei testimonium praesentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas.
Datum An. Domini MCCLX. Calendis Maji.
E MSS.Heuenesi Tom. B. alias R. pag.181-2 Originales in Archiuo Primatiali



 

webygroup

dnes je: 26.3.2019

meniny má: Emanuel


Magyar verzió

2113783

Úvodná stránka